[74] EPISTOLA LXXIV.

AUSONIO HOXVIER,

FRATRI.

S. P.

Ita ut visum tibi est, Frater chariss. profectionem nostram in eum, quem scribis, diem differemus. Hoc velim, ut, si qua occasione posses, commode id sororio obnuncies, ne frustra sumptus paret. Ego videro si hinc quoque illum potero facere certiorem. Sed satius est diem Lunae proximum praestituere, ut interim feriamur venatione. Itaque sit ejus hebdomadae die Lunae.
De sarcienda pace inter vestros parum spei video, quando nec D. BOTNIA quicquam rescribit, id quod facturum receperat, si commilitonibus conditio non displiceret.
Accepi certo insignia Ducis Cliviae in solenni scaena aut pulpito, quod in publico foro Ratisponae excitatum erat, &, ubi omnium imperii principum erant insignia, suspensa, celebri ritu magnisque caerimoniis esse detracta, & in terram projecta praesente Caesare, Electoribusque Principibus in eodem imperiali pompa per ordinem considentibus. Sed ejus rei cum variae caussae passim adferantur, quia nihil certi habeo, non ausim liquido aliquid afferere. Sed quod dixi apud me certum est. Vale charisi. Frater. MDXLI, XIII. August. TUUS

HECTOR HOXVIRIUS

Frater charissimus.